Table Of ContentVITRUVII
DE ARCHITECTURA
LIBRI DECEM
EDIDIT
F. KROHN
LIPSIAE IN AEDIBUS B.G.TEUBNERI MCMXII
LIPSIAE: ΤΪ?Ι3 Β. G, TEUBNEHI.
PRAEFATIO
Dubitari adhuc, quo tempore conscripti sint Vitruvii de
architectura libri X, cum id ante pugnam Actiacam factum
esse W. Dietrich (Quaestionum VUruvianarum specimen. Mis-
niae 1906) et L. Sontheimer (Vitruvius und seine Zeit.
Tübingen 1908) luculenter ostenderint, vehementer miror:
non dico sententiam illorum, qui sub imperatore Tito aut
etiam posteriore aetate vixisse auctorem horum voluminum
decent, cum us mihi res est, qui Vitruvium 27 demum
a. C. n. anno hoc opus componere coepisse contendunt scilicet
ea potissimum causa adducti, quod cap. I libri V (pag. 107,
3 pr. ed. Ros.) commemoratur coniuncta quaedam cum basilica
Fani aedes Augusti, cuius tituli ante mensem lanuarium
a. 27 mentionem fieri nequisse iure obtinent. attamen
eorum in sententiam quominus pedibus, ut aiunt, eamus,
certae quaedam res iinpedire videntur. namque ut omittam
leviora ilia (ne ex silentio argumentum efficere videar), quod
templa, quae, ut singulorum aedium generum exempla essent,
enumerata videmus, liberae rei publicae sunt omnia, cum impe-
ratoris Augusti, licet ei dedicata sint Vitruvii yolumina,
magnificorum operum marmoreorum mentio omnino non fiat—
quid quod ut araeostyli exemplar aedes Cereris, quae deflagra-
vit anno 31, citatur? quod memoratur porticus Metelli, cuius in
locum paulo post Dalmaticum bellum (a. 33) substituta est
porticus Octaviae?
lam vero si quis quaerat, quomodo Augusti nominis ab
eodem auctore, qui etiamtum Cereris templum superfuisse
praedicet, commemorati difficultas atquerepugnantiatollenda
sit, dubitatio non datur, quin illud capitulum, quod est de
basilica Fanestri, spurium esse iudicemus. „quid? num
Vitruvium basilicam istam cum aede Augusti coniunctam
IV PRAEFATIO
architectatum esse negabis?" critici dicent. sane, ut qui
maxime auctorem horum de architectura librorum illam basi-
licam et aedificasse et descripsisse nego, cuius rei, cur faciam,
sic reddam ratioues.
Vitruvius ostendendae suae artis architectonicae negatam
sibi facultatem ob eamque causam scriptis, quoniam operi-
bus non liceat, virtutem suam se probare cogi saepicule que-
ritur. quae quomodo ei opinion!, qua basilicam, baud con-
temnendae auctoritatis aedificium, struxisse putatur, con-
veniunt? quodsi re vera illius operis cura a Fanestribus
ei delata fuisset, certe non habuisset, cur se parum notifies
adsecutum esse quereretur (cf. 133,9).
Nee vero argumentum solum eius de quo agimus capi-
tuli sum eis, quae Vitruvius de se ipse memoriae prodidit,
pugnat, sed etiam scripturae genus a solito Vitruvii stilo in-
inane quantum discrepat, quod sic mecum recenseas velim.
pag. 106,14. quod hoc loco iesiwcfoappellatur, id Vitruvius medium
spatium dicit; quae ab eo testudo vocatur, machina
est ilia ad oppugnandae urbea utilis.
17. columnae altitudinibus perpetuis cum capitulis, ubi
altitudinibus perpetuis abest a Vitruvio, qui simpli-
citer columnae cum capitulis.
22. cantherium collective numero aingulari uaurpatuin
Vitr. ignorat; is semper (decies!) plurali numero
utitur (cf. etiam pag. 88,14).
23. summittere (si modo Integra est lectio) semel occurrit
in Vitruvio prorsus alia significatione. Vitruvianum
esset: quae sunt subiectae.
pag. 107,2. ne impediant aspectus pronai, voce quae est aapec-
tus Vitruvius vicies quater (i. e. omnibus locis)
singular! numero utitur; hoc uno loco numerue
pluralis invenitur.
3. in medio latere parietis. similem elocutionem in
11. X de architectura fruatra requires.
5. tribunal, mirandum, quod Vitruvius in describenda
aummatim basilicae forma tribunalis mentionem
omnino non facit.
7. curvatura. hanc vocem plane alia significatione
hie uaurpari atque apud Vitruvium iam pridem in-
tellexit et exposuit W. Schmidt (Bursians Jahres-
berichte 108 (1901), 122), unde, sitne eius auctoris
haec explicatio, ipse quoque dubitat.
PRAEFATIO V
8. negotiantes έ·απα λΐγόμννον (negotiatores Vitr.)
18. fulmentis π.α λεγ.
16. everganeae (?) κ,π. Xsy. quod uiinis sapit inferiorem,
latinitatem.
17. quibus insuper. insuper, nisi eat adverbium, Vifcr.
cum accusativo coniungit. (quo insuper 278,17).
18. culmen an. iey. (columen Vitr.)
23. operosam π.α λεγ.
Quod duabus rebus, cum argumento turn elocutione, com-
probatur, Vitruvio cum basilica Fanestri eiusque descriptione
nihil rei esse, idem ne architectum quidem fuisse eum, qui
inseruit illud capitulum, demonstrando manifesting etiam fiet.
an architectum se collocavisse curavissequc aedificium fa-
ciendum dicturam fuisse credis? aliud enim est opus cu-
randum recipere, quod architecto Vitruvius tribuit (242, 7),
aliud opus faciendum curare, quod est eius, qui sumptus ini-
pendit seu aedificium struendum locat. eum autem, qui
Coloniae luliae Fanestri basilicam curavit faciendam, ne vo-
cabula quidem architectis usitata satis novisse ex ea re
apparet, quod dicit (107, 9): supra columnas ex tribus ti-
gnis bipedalibus compactis trabes sunt circa conlocatae item-
que v. 15: ex duobus tignis bipedalibus trabes. rideret, ea
si legeret, Vitruvius. nescit enim vir bonus, id quod ex-
presse lucideque Vitruvius exponit (pag. 88, 11), duas res
plane diversas esse trabes atque tigna, nee posse ex tignis,
etiamsi compingantur, trabes fieri; nescit idem eas trabes
ab architectis trabes compactiles appellari (cf. 100, 6. 7).
rideret, inquam, Vitruvius!
Denique, ut absolvam earn quaestionem, Vitruvius Fani
basilicam propterea aedificare non potuit, quod omnino nun-
quam in eo municipio fuit. qui sciam, quaeris? eius rei
rationes sic collige mecum. libro altero (pag. 59, 4 sqq.)
incredibiles et inauditas res narrat de larice: earn ab carie
aut tinea non noceri neque flammam ex igni recipere nee
ipsam per se posse ardere propterque pondus ab aqua non
sustineri et resinam eius ptbisicis mederi. mirabiliorem
deinde narratiunculam de inventione eius materiae subdit,
quam narratiunculam si perleges, architectum optimum a
VT PRAEFATIO
milite nescio quo gloriose mendaciis probe oneratura esse fa-
cile perspicies. Romae (nee mirum!) eius materiae facul-
tatem non esse ait nee notam esse nisi iis municipalibus,
qui sint circa ripam fluminis Padi et Htora maris Adriani;
deportari autem per Padum Ravennam et praeberi in colo-
nia Fanestri, Pisauri, Anconae reliquisque quae sunt in
ea regione municipiis! — posthac si quis eundem Vitruvium
rettulisse eas quas supra commemoravimus ineptias de larice
eundemque aedificavisse basilicam coniunctam cum aede Au-
gusti Coloniae Fanestri, quod emporium esse dicebatur ad-
mirandae istius materiae, obtinebit, non ego vetabo. aedifica-
vit nempe earn basilicam trabibus ex tignis larignis com-
pactis, quibus quod neque ignis nee caries neque tinea potest
nocere, earn non exstare ad hodiernum diem vehementer
mirandum est.
Haec habui quae afferrem ad confirmandam sententiam
virorum supra laudatorum Dietrich et Sontheimer, de rati-
one aiitem, quae intercedit inter Vitruvium et Athenaeum
mechanicum, scilicet sub Athenaei nomine latere ipsum Vi-
truvium alio loco uberius disseram, qua disputatione me
comprobaturum esse spero illum libellum ηερί μηχανημάτων
dedicatum esse Marcello, cui nupserat Octavia, cuius per
commendationem Caesar Octavianus architecto nostro ea
quae acceperat pro refectione ballistarum commoda, cum ei
tributa esset recognitio tormentorum, servavit (cf. 2, 6).
nunc vero paucis tangendum est, quod E. Oder (Philologus
Suppl. VII (1898) 231 sqq.) nisus Plinii (5,5l) et Am-
miani Marcellini (22, 15, 8) testimoniis et sibi et aliis per-
suasit eas res, quas Vitruvius de origine Nili profert, redire
ad regis lubae Λιβνχά, quem librum ante annum 26 scribi
coeptum esse negat Oder, cum Sontheimer lubam admodum
adulescentulum iam anno 34 scriptoris munere functum esse
haud abnuendum arbitretur. equidem utra sententia vera
sit, diiudicare nolim, quod de lubae commentario in exqui-
rendo istorum verborum f nte cogitare non necesse es^e reor;
nam cum Ammianus regem lubam in libris Punicis earn doc-
trinam invenisse haud ambigue testetur, quid impedit, quo-
PRAEFATIO VII
minus C. lulium Masinissae filium, eundem qui, cum utere-
tur Vitruvii hospitio, cum eo de philologia et praecipue de
aquae virtutibus disputavit (cf. 203,11), hausisse ipsum quo-
que ex istis libris Punicis et ea quae invenerat de Nili ori-
gine cum Vitruvio communicavisse suspicemur? quod autem
et Plinius et Ammianus Marcellinus regi lubae repertorum
primum Nili fontium tribuunt laudem, id miuime mirandum
videtur; quis enim, ut de Nili origin e quaerat, de arcbitectura
libros adibit?
Denique quod commemoratur pag. 71,12 aedes Apollinis
et Dianae, quam esse celeberrimam aedem Palatinam dedi-
catam ab An gusto anno 28 plurimi voluerunt, id tan turn
abest, ut labefactet nostram de Vitruvii aetate sententiam,
ut earn maxime confirmare videatur. Vitruvius enim, ubicun-
que exempli causa aedem alicuius divinitatis complures Eo-
mae habentis sedes sacras afifert, tarn accurate earn designare
solet, ut ne minima quidem dubitatio, quod templum intelle-
gendum sit, in legentium auimis haerere possit. ergo ex ea
ipsa re, quod simpliciter dicit aedem Apollinis et Dianae,
luce clarius apparet turn, cum scribebat auctor noster de
architectura librum tertium, nondum perfectum fuisse tem-
plum Palatinum et significari aedem illam vetustissimam ad
portam Carmentalem, quae usque ad Augusti tempora teste
Asconio (ad Cic. in tog. cand. or. 91) sola Romae Apollinis
aedis erat. eique rei optime convenit quod iudicium Vitru-
vius improbans diastyli speciem de eo fano facit, cum dicit
earn disposifionem hanc habere difficultatem, quod epistylia
prapter mtcrvallorum magnitudinem frangantur, hoc est eius-
modi opus brevi tempore vitiosum atque ruinosum fieri
necesse esse, hasne voces virum urbanum, cui cum ipsa im-
peratoris familia necessitudo erat, ei ingesturum fuisse su-
spicabimur, cui dedicaturus erat opus suum, de eo praesertim
operae arcbitectonicae monumento, quo potissimum ille et
delectabatur et gloriabatur? adeo absurda res videtur, ut,
ne possit ex ipsa significatione, de quo templo agatur, in-
tellegi, <jwi de Palatina aede cogitant, eorum sententiam fu-
tilem esse appareat.
VIII PRAEFATIO
Quare sublato eo capitulo, in quo Augusti nomen invenitur,
cum res multae vel omnes ad id tempus, quod interiectum
est inter annum quadragesimum circiter et pugnam Actia-
cam, legentes vocent, illo temporis spatio conscriptos esse de
architectura libros X statuendum est; prooemium autem ad-
ditum esse scriptaque ipsa imperatori tradita esse baud ita
multo post annum 28 ex ipso prooemii argumento facile
cognoscitur.
Absoluta quaestione, quae est de Vitruvii aetate, pauca
dicenda sunt de libris manuscriptis. eos omnes recedere ad
unum eundemque archetypum (x) nunc deperditum et ex
lacunis omnium codicum commun ibus et ex textus quadam
confusione foliorum transpositione orta perspicitur. ex isto
archetype, qui litteris anglosaxonicis fuerat exaratus, quat-
tuor derivati sunt libri mss., quorum ad fidem restituendum
esse Vitruvii opus cognovit restituitque Valentinus Rose, ita
ut is demum studiis Vitruvianis solidum fundamentum iecisse
iudicandus sit. eorum autem codicum antiquissimus cuique
maxima auctoritas tribuatur, est Harleianus (_H) musei Bri-
tannici 2767, saeculo IX exaratus; cum eo plerumque facit
$, bibliothecae Selestadiensis nr. llf)3bia. saec. X vergentis,
minoris quidem auctoritatis, quod baud paucis locis tradi-
tam lectionem de suo eorrigit ita tarnen, ut non raro rectum
invenerit. ab altera parte stant duo codices Gudiani biblio-
theeae Wolfenbuttelensis, quorum alter E (nr. 132) saec. X
continet Vitruvium excerptum singulis Paventini capitulis
interpositis, alter G (nr. 69) saec. XI totum Vitruvium, uti-
lissinrus ad explendas quasdam lacunas in alterius familiae
libris mss. extantes. quorum omnium codicum excutiendorum
facultatem mihi datam esse insigni liberalitate eorum vi-
rorum, qui praesunt bibliothecis musei Britannici, Selcstadiensi,
Wolfenbuttelensi, grato animo memini atque commemoro.
Editiones atque editorum nomina, quibus singulae emen-
dationes in adnotatione quam dicunt criticam relatae deben-
tur, sunt haec: ed(itio princcps Sulpitir), ed. Fl(orentina),
ed. Ven(eta], Joc(imdus), Mach(aeropieus}, Phil(ander),
Barb(arus}. Laet, Perr(aulf), Gal(iani), Rode, Schneider),
PEAEFATIO IX
Mar(ini), Lor(entzen), Jf?o(se), Choisy. quae Sch signo notavi,
ei debentur, qui, cum amice ac fideliter has schedas mecum per-
legeret, optime de emendando Vitruvii textu meruit, gym-
nasii civici Halensis director! designato C. F. W. Schmidt, cui
quas debeo gratias magnas ago, nou solum pro dicata opera
sed etiam pro repertis ac restitutis vocabulis graecis prae-
sertim artius se adplicantibus ad traditam. lectionem (velut
τετραδώρως, πενταδώρως, ε'νπλεκτον, πεντέμοιρον, διπλαΰίωνα,
κριοδοκίς etc., etiam apparitio cf. ital. apparecchio). eidem
primo contigit, ut exquireret Pausaniae patrem (4,23) ab
quibusdam Agesilam appellari (cf. Ps. Plutarch. Parall. 10:
Περβών την 'Ελλάδα λεηλατονντων Πανβανίας 6 των Λακε-
δαιμονίων ΰτρατηγος πεντακόβια χρνβοϋ τάλαντα Λαρα Ξέρξου
λαβών έμελλε προδιδόναι την Στΐάρτην. φωρα&έντος δε τοντου
Άγηαίλαος 6πατήρ μέχρι τον ναού της Χαλκιοίκον δννεδίωζεν
Ά&ηνας και τάς •δύρας του τεμένους πλίν&ω φρκξας λιμω
άπέκτεινεν, η δε μήτηρ και αταφον ε'ρριψεν. ως Χρύβερμος
εν δεντέρω Ίΰτοριών). quod autein felici coniectura (9,20)
λόγος όριχός restituit pro codicum logos opticos, id Platonis
testimonio (Phileb. 17 CD etEesp.443D) comprobatur. deni-
que quod pag. 12,22 navibus interscalmio, quod διπηχναία
dicitur legendum proponitur, conferendi sunt versus Apolloi i
Rhodii I, 378sq.:
tfi^i d' αρ' k'v&cc και ί'ν&α μεταοτρέψαντες έρετμά
πήχνιον προύχοντα περί ΰκαλμοϊδιν ε'δηΰαν
ad quos Etym. Magn. s. v. πήχνιον προνχοντκ' ^Απολλώνιος,
οι μεν μικρόν ίμαντίδιον το βννέχον την κώπην προς τον
ϋκαλμόν, ο(ν)περ Αττικοί πηχναλέα καλονβιν' οι δε το οπι-
e&ev μέρος της κώπης^ όπερ κατέχων 6 ναύτης κωπηλατεί.
eum autem locum, qui corruptissimus exhibetur in libris
mss. pag. 217,11 sq., ita corrigi posse putat, ut in amolcie
κντολκίην (servata ionica Democriti scriptura) latere sta-
tuat, i. e. vim attractoriam, quam Democritus signando ex-
pertus sit.
Iniecta mentione loci, qui emendatione adhuc egere vide-
tur, data facultate utor subiungendi nonnullos locos, quos
X PKAEFATI
impresso libro relegens mutatos velim. pag. 9,20 baud scio
an etiam a geomctris delendum sit; totius autem sententiae
conformatio haec erit: similiter cum astrologis et musicis est
disputatio communis de sympathia stdlarum et symphonia
(co^rum in quadratis et trigonis diatessaron et diapente, [a
geometris divtsus] qui graecc λόγος οριχος appcllatur.
6,18 hydraidicas quoque machlnas et cetera quae suntsimilia
Jiis oryana sine musicis rationibus cff/cere nemo potcrit.
19,23 m re tempestatibus actum inpaludes redimdantiam
moiionibus condtat amarisque mixtionibus nonpatiiurbcstiarum
palustrhim genera ibi nasci.
170.19 servata codicum lectione sie interpungendum est:
eadem ratlone mrlinunt: tjuod eius metalli, insulae cycladi
Mclo dicitur esse (et1. Fav. 306,12).
Lacunosum atque mendosum temporum iniuria et libra-
riorum incuria Vitruvii opus ad nostram aetatem pervenisse
nemo ignorat; quae quidem minores lacunae cum aliqua
probabilitate expleri possint, explevi, ceteras asteriscis notavi.
praeterea glossis et interpolationibus, non minus qui casu
in ipsum orationis tenorem inrepserunt titulis opinione peius
deformatum est; talia uncis quadratis [ ] inclusi; quae autem
ex dittographia orta inveniuntur additamenta, ea in adno-
tatione enumeravi. plus quinquagies ad et in particulas in
his libris deletas esse nosces, quibus sub signis (unde ad et in
additicuM vocavi) verba a librariis omissa in margine anti-
quomm libroruin suppleri solita esse commentariolo, qui in-
scribiturJ.cZ, in und andere Palaeograpldca (M nster 1911),
exposui. multis item locis que sive Quae (sie plerumque G)
delendum fuit, quam notam pro quaere accipiendam esse
mihi quidem persuasum est; cetera autem additamenta quae
sunt esse, fu-it, futurmn, pcrfcda (cf. adn. ad pag. 218,4)
decies fere occurrentia quid sibi velint, videant acutiores.
In rebus orthographicis ad Kos editiones adplicata est
haec editio, nisi quod genitivis pluralis in um pro orum
exeuntibus, quod multas eiusmodi formas non solum male
intellectas sed etiam ab editoribus temptatas esse video, apicem
adposui; praeterea, prout in libris mss. extant, iuxta posui